

Epistola Canonica B. Jacobi*
Caput 1: Versus 2
Omne gaudium.Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini, quia non est Christianae veritatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in coelo, vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis.Cum in tentationes.A perfectioribus incipit de extrinsecis tentationibus.